- DIEZA
- DIEZAseu DECIA urbs Germaniae, in Wetteravia, sub proprio Comite ex familia Nassovica, ad Lanum fluv. ubi primum navigari incipit. Paret Gulielmo Friderico; Ernesti Casimiri fil. una cum Nassovia, Daussenovia, Empsia, Cattimelibocensis Comit parte, Beilstenii dominio et maiori Westerwaldiae parte, Lentul. Olim vero proprios Comites habuit, quorum ultimo Gerlaco sive Gebhardo mortuo A. C. 1388. ad Cartimelibocenses Comites, ut videtur, transiit, quem, his quoque exstinctis, cum Cattimelibocensi Gulielmus Iun. Hassus avitis terris adiecit. Inde lite cum Nassoviis ortâ, contra Philipp. Cattum sententiam tulit Car. Imp. A. C> 1551. qui cum captivitate se excusaret, tandem quartâ eius parte Nassoviis cessâ, reliquum sibi Hassiae Landgravii stabilivêre. Pfanner. de praecipuis Germaniae Principum Gentibus. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.